- CANONES Conciliorum
- CANONES Conciliorumdicti sunt Isidoro, Origin. l. 6. c. 16. aliisque, decreta corum, uti supra dictum, in voce Canon: quod instar regulae secundariae (primaria enim S. Scriptura est) Christianis essent et recte credendi vivendique ipsis normam praeberent. Et quidem, quod fidei dogmata attinet, non dant Concilia eorumque Canones novas nobis veritates, sed tantum suffiragia sententiaeque sunt, de veritatibus antea revelatis, quas mali quidam, aut non satis docti, in pravum sensum detorserunt, aut minus bene intellexerunt. In ritibus autem Ecclesiasticis, quos libertati Ecclesiae Christus et Apostoli reliquêre, magis proprie canonem seu regulam vivendi nobis praescribunt, quam quique, dummodo generalis illa decentia sit observata, sequi tenentur. Utraque tamen definitio Conciliorum, et de dogmatibus, et de ritibus, non inconcinne nomine Canonis venit: sunt enim regula fidei et morum, quousque Scripturae innituntur et veritates eius comprobant, aut morale illud ordinis determinant. Et placuit id nomen Antiquis magis, quam Iuris illud, aut Iuris Eccl. aut Iuris Canonici, quod serius, forte ambitione et aemulatione Romanorum Pontificum, introductum est. Cum vero duplicis generis hi Canones fuerint, illi, qui agunt de fidei dogmatibus, Latinis Decreta; hi autem, quibus mores et disciplina Ecclesiae regitur, Canones, speciali appellatione, nominati sunt: Unde Novell. 131. Iustiniani, c. 1. δόγματα et κανόνες diserte a se invicem distinguuntur, cum in principio omnes Ecclesiasticorum Canonum nomine continerentur. Quod discrimen non ita perpetuum est, ut non saepissime, maxime posterioribus saeculis, et Conciliis, indifferenter omnia decreta, sive dogmata fidei, sive ceremonias Ecclesiasticas respiciant, Canones vocentur: Item Decreta et Capitula, probantibus id affatim Conciliorum Inscriptionibus. Originem Canonum horum quod attinet, primis Christianismi temporibus usque ad saeculum tertium, Scriptura solum in Ecclesia audita est, nulli fere Canones, quia paucissima Concilia habita, velut Hierosolymitanum illud, quod Actis Apostolicis insertum est, in quo actum de Legibus Ceremonialibus Mosaicis, asserta libertas Christiana, et decretum factum est de abstinentia ab Idolothytis, Sanguine, Suffocato, Scortatione. Saeculô II. conventus quidam in Asia, Syria, Palaestina, in Occidente Romae et in Gallia habiti sunt, contra Montanistas et Cataphrygas, et de controversia Paschali. Dein mediô fere saeculô III. Romae contra Novatum eiusque sequaces, in quo tamen Canones non sunt editi, sed δόγμα istius refert Eusebius, Histor. Eccl. l. 6. c. 35. Aliae quoque eôdem saeculô habitae Synodi passim; in Africa, Asia, Occidente, sed nec in hisce Canones in diptycha Eccles. et ex his in Codicem Canonum relati sunt. Primi Canones, qui in eo exstant, scripti sunt in Synodo Ancyrana provincilali XXIV. circa A. C. 314. Quam excepit et supplevit Synodus Neocaaesariensis, itidem provincialis, circa A. C. 318. ubi secundi Canones cusi, numerô XIV. qui in Codicem Canonum quoque sunt coniecti. Post has Synodum quidam censent habitam Laodicenam; in qua LIX. Canones consignati, qui similiter in Codice Canonum Eccles. Universal. visuntur: ut et Canones XX. Synodi Gangrensis, cuius tempus in incerto est; Baronius circa A. C. 319. habitam esse non sine ratione conicit. Eam, quae, sicut praecedentes, provincialis quoque fuit, excepit famosissima illa Nicaena Synodus Oecumenica 318. Episcoporum, a plerisque in A. C. 325. coniecta, in qua XX. canones scripti; qui, quod in Oecumen. Synodo constituti essent, in Codice Canonum Eccles. Univers. primum obtinuêre locum: Nampe hôc tempore probabile est Collectionem Canonum coepisse, et eô ordine, quo diximus, illos esse collocatos. Tum in eodem Codice sequuntur VII. Canones Concilii Oceumen. II. Constantinopolitani vero I. quod habitum est, sub Theodosio, A. C. 38. an. 383. contra Macedonium. Hos excipiunt Ephesini Concilii Oecumenici III. contra Nestorium habiti A. C. 431. Canones VIII. Claudunt tandem Codicem XXIX. Canones Concilii Oecumen. IV. Chalcedonens. saeculô V. fere mediô contra Eutychem. Ex horum Conciliorum Canonibws conflatus est Codex Canonum Ecclesiae Cathol. cuius initia post Concilium Nicaenum, uti supra attigimus, ducta videntur. Et quidem primitus videtur is saltem habuisse Canones CXXXVIII. 20. nempe Nicenos, 25. Ancyranos, etc. Vide supra. Postea crevit ad tempora Concilii Chalcedonensis, a quo, ut et Imperatoris Iustiniani, Novellâ 131. confirmatus est, ad Canones praefatos accedentibus Antiochenis XXV. Constantinopol. VII. Ephesinis VIII. et Chalcedonensibus XXIX. Sie post tempora Synodi Nicaenae I. Ecclesia duplici iure coepit regi, Divinô, quod in S. literis, et Canonico, quod in Codice Canonum continebatur. Qui codices ambo in Conciliis postmodum in medio consessus, ut ex iis dogmata pietatis explorarentur, obortae haereses refutarentur, et controversiae ad disciplinam politiamque sacram pertinentes, dirimerentur, positi sunt. Dictus hie Canonum Codex, etiam Corpus Canonum, Liber Canonum, Patrum Canones, Graecis Βίβλος Κανόνων: primumque Graece editus est A. C. 1540. ex antiquissimo Ecclesiae Hilarianae Pictaviensis Codice, operâ Ioh. Tilii, Lutetiae. Post Iustinianum, qui Iuris Civilis eum partem fecit, ut ex Novella cit. docet Eichelius, Graeci quaedam huic Codici addiderunt, quae enumerantur in Synodo VI. Oecumen. can. 2. A. C. 681. celebratâ: Canones scil. Apostolorum, de quibus dictum, Sardicensis Concilii Canones XXI. item Africae Concilia, sanctorumque Patrum Canones sive Canonicas quasdam Epistolas, Theophili, Dionysii, Petri, Athanasii, Timothei, Alexandrinorum Episcoporum, Gregorii Neocaesar. Basilii, Gregorii Nyssen i, Gregorii Theologi, Amphilochii, Iconii et Gennadii Patriarch. Constantinop. Quem postea sic auctum consirmavit Synodus Nicaena II. A. C. 787. ur recte ab hoc Codice, Ius Canonicum, uti nunc vocatur, originem duxisse, atque antiquissimâilla Canonum collectione, utramque cum Orientis, tum Occidentis Ecclesiam diu usam fuisse, dicat Christoph. Iustellus Praefat. ad Codicem. Ex Oriente quippe Canones et eorum collectiones in Occidentem et Africam transiisie certum est: ita ut Orienti Canonici Iuris origo metito tribuatur. Occidentalis Ecclasia, ante Concilium Nicaenum, nullos Canones cum noslet, S. Scripturae auctoritate solum et moribus seu iure non scriptô utebatur; post Nicaenum Concilium, eius Canones solos recepit, usque ad tempora Innocentii I. qui saeculô V. ineunte ad Romae Episcopatum pervenit. Acceslêre postmodum inerementa temporum progreslu, cumque prima collectio nullô certô auctore facta eslet, nulliusque proin Collectoris nomen praeferret, crescente postmodum colligendi fervore, nomen quoque aliquando ab illis, qui sequentia adiecerunt, accepit, ut patet exemplô Stephani Episcopi Ephesini, de quo suô. locô. Hic namque post Concilium Constantinopolit. I. huius VII. Canones prioribus addidit, nomine suô praefixô: quem sequentibus temporibus imitati Episcopi sunt, qui suô quiquetempore Ephesini et Chalcedonens. Concil. Canones adiecerunt.Isque fuit Codex Ecclesiae Universalis seu Catholicae, quô usum Orientem esse diximus, quemque Occidens in Latinum vertit; vulgatum et restitutum a Iustello A. C. 1610. iterumque publicatum, a filio eius A. C. 1661. in Biblioth. Iuris Canonici Vet. additis Canonibus Ephesinis et Chalcedonensibus. Verum hic paulo obscuratus est, postquam Graeci, habitâ Synodô Constantinopolit. in Trullo, ediderunt alium Cochcem, diversum paulo a priore, dictumque Codicem Ecclesiae Orientalis, quod contra eos observandum, qui utrumque Cocchcem confundere consuevêre, etc. Cum autem antiquâ Codicis Graeci versione minus accuratâ usa esset Ecclesia Romana usque ad rempora Iustimani Imperatoris novam eius versionem, rogatu Stephani, Episcopi Salonitani, adornavit Dionysius Exiguus Abbas Roman. qui, sub Theodorico Rege et successoribus eius clarus primus, omisiâ numeratione annorum Aerae Diocletiani Imperatoris computare annos coepit, a Nativitate Domini nostri. Hic mterpretationi suae, in qua Graecos Canones conrinuâ serie numerorum computavit, ad modum Codicis Graeci, addidit Canones, qui vocantur Apostolorum, Sardicense item et quaedam Africana Concilia: Coeterum a Romano Codice in methodo quoque diversus. Idem Conciliorum his Canonibus Romanorum Poutisicum Decreta, quotquor inveniri poterant, sub una numerorum serie, eôdem, quô Patrum Canones, digessit modô, et primus Canonum Collectioni subiunxit: uti a Siricio incepit, sic in Anastasio desinens. Vide infra in voce Decretales. Quamprimum vero Dionysii haec Collectio Versioque prodiit, statim Romae recepta est, atque absolute CORPUS CANONUM appellari meruit, can. 1. dist. 19. eôque nomine a posterioribus laudari solet, etc. Atque haec initia et progressus sunt Codicis Canonum in Ecclesia Romava prae. ter quam aliae quoque Occidentis Ecclesiae, Codicem Canonum habuêre, Gallicana, (qui ex Concilis Africanis et Decretalibus multum erevit) Hispanica, Britannica, Germanica, Africana, etc. quae Ecclesiae partim Romanae Codicem adoptavêre, partim Codicem habuêre Canonum specialem, ex Conciliis quaeque gentis suae collectum, etc. Auctoritatem Canonum quod attinet, fuêre illi quasi Ius aliquod gentium ubique receptum: nec veritus est dicere Iustinianus Novellâ cit. tantam IV. Synodor. Oecumenicarum esse auctoritatem, ut dogmata illarum, sicut divinae Scripturae, accipienda, et Canones, sicut Leges, servandi sint; non quidem Scripturae eaplane aequiparaus, sed docens solum; post eam maximum illa momentum ac pondus, in decidendis controversiis Religonis et ordinandis Ritibus Ecclesiasticis, habuisle. Ulterius postea Pontifices progiessi Gregorius inprimis VII. alias Hildebrandus, quô faciente Pontificia potentia ad culmen pervenit. Hic itaque Collectione suâ Decretorum, quam Dictatus inscripsit, editâ, Ius Ecclesiasticum in immensum auxit et postquam appellationes omnes Romanae sedi, cognitionemque in causis Episcopalibus, aliisque momenti maioris sibi soli asleruislet, effecit, ut Canones in posterum non circa dogmata et personas ritusque Ecclesiasticos tantum, quae antea fere eorum obiecta erant, occupati essent: sed et de litibus ac disceptationibus forensibus ordinandis et dirigendis, solliciti esse inciperent, sicque nomine suô immutatô, illud Iuris assumerent, quod quidem ad differentiam Civilis, Canonicum in posterum appellatum est etc. Vide hanc in rem plura, inprimis de Collectionibus Canonum, quô tempore quaeque harum, quôque incrementô contigerit, deque Collectoribus ipsis, ad nostram usque aetatem, iuxta saeculorum seriem, supra iam laudatum Gerhardum von Mastricht in Histor. Iuris Eccles. aliquid etiam infra lemmate, Patrum Canones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.